BOLOGNI (Gerolamo) EPIGRAMMATA VARIA I EPIGRAMMATA FAMILIARIA (186 vers) LIBER PRIMUS AD UXOREM E1_01 v.1 Tendimus ad metam, conjux, redituraque numquam est 2 de semel amissis hora vel una brevis. 3 Horis saltem aliquot vivamus tot quibus anni, 4 tot quondam noctes, tot periere dies. 5 Imprimis animi affectus sedemus inanes, 6 vel ruat a summo culmine tota domus. 7 Saeviat hostis agro, miles bacchetur in urbe, 8 omnis eat belli sollicitudo procul. 9 Nil nisi quod sit opus nostros quaeramus in usus 10 absit et insanae crimen avaritiae. 11 Cum sic vixerimus, poterit tum vita putari ; 12 vita fovens curas mortis habenda loco est. UXORIS PUERPERIUM E1_02 v.1 Juno, laboranti fer opem, Lucina, Corinnae 2 et placido illaesum numine profer onus. 3 Prodeat aptatus vitales natus in auras, 4 sospite quo laeti simus uterque parens. 5 Surda piis turpe est non flecti numina votis, 6 effectu justas turpe cavere preces. NATALIS FILII OCTAVII RESTITUTI PR. KAL. QUINTILES E1_03 v.1 Octavi mihi restitute fili, 2 Quintiles rapuere te Kalendae, 3 anno te redeunte reddidere. 4 Ut luctus abiens graves dedisti, 5 confer gaudia duplicata patri 6 astro redditus auspicatiore ! PATER CUR PARENS DICTUS ESSE VIDEATUR E1_04 v.1 Unde parens genitor dictus foret addubitabam. 2 Nunc tandem didici, nato parere coactus - 3 prima brevis fiat sed syllaba longa necesse est. DE SUO CANE E1_05 v.1 Commoditas o quanta cani est, nemus inter opacum 2 orbita dat potum cui pluvialis aquae ! 3 Me sitis, optatos dum quaero per avia fungos, 4 vexat. Quam mallem nunc meus esse canis ! IULII FILIOLI DIFFICILIS AEGRITUDO E1_06 v.1 Ergo jaces vita, Juli, mihi carior ipsa ; 2 Ergo brevi saxo nate tegende, jaces. 3 Vivere quid curem durus pater ? Eia age, saeva, 4 si tibi vis tanta est, me quoque, Parca, neca. LIVIAE ITEM FILIOLAE E1_07 v.1 Elysios non sola petes, mea Livia, campos : 2 tecum una veniet maestus uterque parens. 3 Nam de me ut fatear, sine te nec vivere possum 4 nec volo ; quid sine me, te sine mater agat ? DISSIDIUM CONIUGALE E1_08 v.1 Ait maritus, uxor obstrepens negat ; 2 negat maritus, uxor obstrepens ait. 3 Tanti tumultus causa quae sit quaeritis. 4 Esto modesta quaelibet dum junior ; 5 rara est maritum ferre quae possit senem. AD GENERUM E1_09 v.1 Me gelidus Boreas, me mille incommoda vexant, 2 in patriam Venetis dum remeamus equis. 3 Hoc non ire, gener, peregre est, hoc ire peraegre est : 4 corpore mens aegro tristis et aegra mihi est. AD IULIUM FILIUM E1_10 v.1 Flagra, dabit, Juli, mater tibi fraga petenti 2 (vicini interdum nominis error obest). DE SUA MOLESTIA NOCTURNA E1_11 v.1 Quam juvat insomnem ludo traducere noctem, 2 quamvis nos cubitum serior hora vocet ! 3 Est odio nocturna quies lectusque molestus, 4 plumaque non pluma est sed mihi poena gravis ! AD UXOREM E1_12 v.1 Et pinguem decet anserem necari 2 et Baccho madidam natare mensam, 3 rupis vinea laeta quem propinquae 4 molli protulit aemulum Caleno : 5 curis omnibus interim sepultis 6 quo dirae luis horridique Martis, 7 felici genio vacemus, uxor, 8 Martinalibus, optimo dierum. INCOMMODA BELLI E1_13 v.1 Atroci occipitis necor ulcere, letifer anthrax 2 in saniem cerebrum diluit omne putrem. 3 Humores peperere malos incommoda belli, 4 pervigiles curae continuusque timor. 5 Quid mirer laesam per tanta pericula partem ? 6 Mirandum e toto corpore siqua valet ! AD IULIUM FILIUM E1_14 v.1 Paulatim morior, videar cum vivere, Juli : 2 ambiguus status est inter utrumque mihi. 3 Quotidie exspecto quid cras ferat ; ultima finis 4 exoptata malis jam procul esse nequit. 5 Nil reliquum, tenuis maciem nisi spiritus aegram 6 linquat et e putri corpore liber eat. 7 Quid cessas, mors lenta, graves finire dolores ? 8 In te spes tandem sola relicta mihi est. LIBER SECUNDUS MORTEM ESSE NATURALEM E2_01 v.1 Naturale mori magis est quam vivere : vitam 2 quisque potest, mortem perdere nemo potest. VITAE BREVITAS E2_02 v.1 Labitur exiguo demissa foramine arena 2 restat et in summa jam prope parte nihil. 3 Praeterit haud aliter lapsis melioribus annis 4 in nihilum properans vitaque nostra perit. 5 Ite, voluptates, procul, o procul ite, caducae : 6 crastina lux aufer contigerat quod heri. QUOD EPIGRAMMATA SUA NON SINT LASCIVA E2_03 v.1 Quod lasciva parum mea sint epigrammata carpi 2 malo ego quam quod sint illa pudica parum. IN NEQUISSIMUM QUEMPIAM E2_04 v.1 Magnificus qui magna facit si jure vocatur, 2 esto parvificus tu quia parva facis. 3 Aut quia cunctorum es bipedum nequissimus, esto 4 nomine pravificus conveniente magis. VULGARIS IN STERNUTANTES VANITAS E2_05 v.1 Nemo si "Salvus" pedenti dicit amico, 2 at sternutanti quilibet e populo, 3 o quam miranda est stulti imprudentia vulgi ! 4 Nonne anima spirans exit utroque modo ? 5 Sternutet, pedat, ructet quis : dicere quicquam 6 (hoc natura facit) desine, turba rudis. IN MONACHOS PUELLAE CADAVER DEGLUTIENTES E2_06 v.1 Parcite virgineum, monachi, temerare pudorem 2 nudaque sarcophago reddite membra suo. 3 Egregiam stupidi faciem teretesque papillas 4 spectatis, ventrem, crura, labella, genas, 5 pubescens sine labe femur, genitalia claustra, 6 tergum, umeros, clunes, Pygmalionis ebur. 7 Si pietas vobis, reverentia siqua pudorque, 8 incorruptum esto corpus ut ante fuit. 9 Sit vivas stuprare satis quascumque potestis : 10 mortua sint saltem corpora tuta decet. CUR LASCIVIAS EPIGRAMMATIS SUIS CAVEAT IMMISCERE E2_07 v.1 Nullas quod Veneres Cupidinesque 2 nec dicteria nec jocos procaces 3 nec convivia delicatiora 4 blande miscuerim meis libellis 5 Vatum more epigrammatariorum, 6 quidam me modo criticus notavit. 7 Sanctarum ratio est habenda legum, 8 quales pro pietate Christiana 9 hoc aevo colimus severiore. 10 Nunc lascivia turpis improbatur, 11 saevis moribus abstinere oportet 12 potare et grave crimen helluari est. 13 Hoc blandus redeat Catullus aevo : 14 mellitos oculos tuos, Juventi, 15 et te, Lesbia, basiare cesset. 16 Uxor, vade foras, nimis pudica, 17 numquam dicere Martialis ausit. 18 Aetas quaeque suo est colenda more. MENSURA HOMINIS EX PLINIO E2_08 v.1 A summis digitis spatium dextrae atque sinistrae 2 est hominis plantas quod summo vertice ad imas. HUMANAE VITAE MISERIA E2_09 v.1 Hoc nihil in mundo est praeter nascique morique, 2 interea vero multa sinistra pati. DE FAUSTINA E2_10 v.1 Non est quod gestat collo Faustina monile, 2 est quae captivos firma catena ligat. DE FORTUNA E2_11 v.1 Dat quoi vult, adimit quoi vult Fortuna. Quid ergo 2 trister ? Quod mihi deest cum volet illa dabit. DE SUA TRISTITIA E2_12 v.1 Sollicitis frustra caelum mutatur inane, 2 Mens eadem ruri est quae modo in urbe fuit. 3 Affectata diu turbantes otia curae 4 hinc illinc surgunt ; nil loca grata juvant. 5 Nunc mihi succurrit quam grandis filia, quam sint 6 angusta nati condicione duo, 7 quam simul ingentes augescant undique sumptus, 8 quam fiant inopi lucra minora foro. 9 Exhilarant animos Tempe non Thessala tristes ; 10 curae absint : quovis dulce manere loco est. AD HIRUNDINEM E2_13 v.1 Quoi (rogo) tam dulces modulos effingis, hirundo, 2 quoi matutinum garrula dicis "ave" ? 3 Nocte inter lacrimas misere gemitusque peractos, 4 Lucifero Eoum praeveniente jubar, 5 en ego fata queror defuncti tristia nati, 6 fletibus assiduis nec modus ullus inest. 7 Ipsa foves caros solito modulamine fetus : 8 heu quanto melior sors tua sorte mea est ! AD AMICUM E2_14 v.1 Non amo te propter tua munera, dulcis amice : 2 grata mihi tua sunt munera, te quod amo. DE PAMPHILO E2_15 v.1 Quod tua legitimo nupsit Telesina marito, 2 uxorem quaeres ducere liber homo. 3 Idem animus mansit, mutatum est, Pamphile, crimen : 4 concubitus simplex cessit adulterio. DE MARITO QUI CUM UXORE OBIIT E2_16 v.1 Vir poterat juvenis praesenti enare periclo, 2 obruta cum vastas prora subiret aquas. 3 Conjugis amplexu dulcique retentus amore 4 (quid non cogit amor ?) passus et ipse mori est. CONTRARIUM DISTICHO MARTIALIS E2_17 v.1 Inter quadrupedes vitulus, me judice, lactens, 2 inter aves palmam pipio pinguis habet. 3 Exerce leporem cursu ; dare sibila doctus 4 in cavea turdus nobile munus erit. AD DONATUM E2_18 v.1 At, Donate, mihi dederis si dona frequenter 2 talia, non Dorus, sed Polydorus eris. 3 Coeperis iis quaedam si parvis addere magna, 4 et Polydorus eris et Megadorus eris ! DE PACE EXOPTATA E2_19 v.1 Pristina si redeant optatae commoda pacis, 2 candida si posthac fulgeat ulla dies, 3 ausim vicinum fatis imitatus olorem 4 non opico quaedam scribere digna sene. 5 Sin adversa suo pergit fortuna tenore, 6 ingenium stupidus torpor obibit iners. 7 Dulce melos repetit florenti vere canora 8 Daulias, hiberno frigore muta silet. OBITUS CATELLI HISPANI E2_20 v.1 Dum stimulat trepidos praeceps auriga jugales 2 et temere accelerans obvia nulla cavet, 3 deliciae Hispano catulus de semine nostrae 4 occidit obtritus praetereunte rota. 5 At semper quaecumque mihi est oblata voluptas 6 protinus ex aliqua parte dolenda venit. QUID SIT IUSTITIA E2_21 v.1 Justitia est constans atque inconcussa voluntas 2 unicuique suum jus bene distribuens. ORNAMENTUM SPECULI E2_22 v.1 Quid tantum speculo tumes inani ? 2 Hunc fastum cita detrahet senectus. xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx II EPIGRAMMATA LITTERARIA, IOCOSA, LASCIUA (97 vers) QUOD INANE SIT POETICUM STUDIUM E_1 v.1 Quid faciam versus quos vix legat unus et alter, 2 muneris unde nihil vita reportet inops, 3 suspendant tumidi quos unca nare magistri 4 censuraque notent barbara dicta gravi ? 5 Si jam nulla manet merces, si gloria versus 6 nulla, quid incassum tempus inane teram ? EX TRANQUILLO E_2 v.1 Caesar virorum mulier omnium fuit, 2 idem mulierum cum foret vir omnium. DE HERMOLAO BARBARO E_3 v.1 Multi tempore barbari Latinum 2 exacto vitiaverant nitorem ; 3 nostro tempore Barbarus sed unus 4 linguae restituit decus Latinae. DE COQUO ARBITRO E_4 v.1 Dicentem de jure coquum videtis ; at ipsum 2 jus condire coqui est : quod sapit, hoc loquitur ! IN LIBELLUM NUGACEM ATQUE SUPERFLUUM E_5 v.1 Huic operi, lector, quod possis addere nil est. AD VIDAM E86 v.1 In te Vida, Maro post saecula longa revixit, 2 Maeonis e cujus personat ore tuba. 3 Unde habeat causam meriti si gratia tanti 4 quaerimus, excelsi munus opusque Dei est. 5 Quippe tibi mentem gravidae genitricis in alvo 6 unus ut omnipotens jussit inesse sacram, 7 ad sua qui fieres mysteria rite sacerdos 8 flatibus excelsi numinis aequa canens. 9 Inde lepos, digni majestas carminis inde 10 praeterit humanum caelitus orta modum ! AD EXIMIUM POETAM ATQUE THEOLOGUM FRATREM BAPTISTAM CARMELITANUM MANTUANUM E_7 v.1 Carpere sospes adhuc vitales diceris auras, 2 aetatem in Pyliam vivere digne senex, 3 perpetuam sedare sitim Permesside lympha, 4 in tua quae jugi labra liquore fluit, 5 cujus Minciades modulatae carmina nymphae 6 manibus Andinis tura Sabaea ferunt ; 7 dumque Bianoreo sollemnia justa sepulchro 8 solvunt, blanda melos naenia dulce sonat ; 9 fatidicae pergunt laudes simul edere vatis, 10 antiquum de qua Mantua nomen habet. 11 Ergo, Musarum et Christi venerande sacerdos, 12 aeternum facient hae decus, ille animam. 13 Pierii assertor per saecula longa leporis, 14 inclyta Carmelli gloria montis, ave ! 15 Immortale tibi est nomen, Baptista futurum 16 Parthenicen donec mundus utramque colet. IN IOANNIS BAPTISTAE CARMELLITANI OBITU E_8 v.1 Baptistam extinctum Carmellitamne putatis, 2 cujus habet perpes frigida membra sopor ? 3 Injecit mors saeva manus his partibus, in quas 4 jus illi solas Juppiter esse sinit. 5 At superest Lethe numquam delebilis ulla 6 longa per aeternum saecula pulcher honos. 7 Nam dum hederae, Phoebo dum laurus amica virescet, 8 vatis Apollinei fama superstes erit. IN MARCUM E_9 v.1 Insequeris fures. Facis hoc bene, Marce. Sed omnes 2 esse putas fures. Hoc male, Marce, facis. INSIGNIS PUELLAE EFFIGIES E_10 v.1 Hanc sibi Dardanio sub judice de tribus optet 2 haud aliam effigiem quaelibet esse dea. 3 Hactenus ars ; praeclara animi ornamenta decusque 4 pingere quod reliquum est dextera nulla potest. IDEM E_11 v.1 Qui spectas opus inclytum tabellae, 2 effictam Venerem potes putare. 3 Sanctae si potuisset ars puellae 4 mores ponere, crederes Dianam. AD GAZUM MEDICUM E_12 v.1 Dum mandata pati clysteria podice nolo, 2 hauriri summo protinus ore jubes. 3 At paedicari foedum mihi, Gaza, videtur, 4 fellare at multo turpius esse quidem. 5 Irrumat et fellat stolido quod sumitur ore, 6 paedicat tantum podice quidquid inest. AD LYDIAM E_13 v.1 Quod vager huc illuc varias adeamque puellas, 2 stulta, soles de me, Lydia, saepe queri. 3 Uno si possem contentus vivere cunno, 4 anterior cara conjuge nulla foret. 5 Verum ubi cum quavis jam terve quaterve coivi, 6 me satiat : vitium est hoc mihi (si vitium est). 7 Uxores nolo ; volo, Lydia, liber amicas 8 complures ; uxor sufficit una mihi. TRIA ELEGANTISSIMI SCORTI EPITAPHIA B_14A v.1 Quisquis homo es, quisquis cor habes, hoc siste sepulchro, 2 siste gradum : ad lacrimas quo moveare legas. 3 Hic decus aeternum Mollinae Antonia gentis 4 aetatis primo flore perempta jacet. 5 Cui Charites, Pallas, Musae, Venus atque Cupido 6 contulerant homini quicquid inesse licet. 7 Sed mortale fuit corpus ; mors abstulit ergo. 8 Heu miserae ! specimen quam breve tale datum est ! B_14B v.1 Clauditur hoc Mollina jacens Antonia saxo, 2 Cumaeae vatis digna videre dies. 3 Cedere cui Siren potuisset victa canenti, 4 cedere cui pulsa victa Thalia lyra. 5 Quae fuerit forma aut aetas ne quaere, viator : 6 eliciet gemitus utraque nota graves. 7 Fles tamen atque oculis lacrimae labuntur ab udis : 8 qui non hoc lacrimet funere, marmor erit. B_14C v.1 Antiquas referens puella nymphas 2 forma, moribus, artibus decora, 3 Siren credita voce, Musa plectro, 4 hoc Antonia clauditur sepulchro, 5 cui cognomine contigit vocari 6 Mollinae, facilis quod et venusta 7 ac mollis fuit. Heu severa Parca 8 quae tantum decus abstulit juventa !